Sir 22

1In lapide luteo lapidatus est piger, et omnes loquentur super aspernationem illius. 2De stercore boum lapidatus est piger: et omnis, qui tetigerit eum, excutiet manus. 3Confusio patris est de filio indisciplinato: filia autem in deminoratione fiet. 4Filia prudens hereditas viro suo. nam quae confundit, in contumeliam fit genitoris. 5Patrem et virum confundit audax, et ab impiis non minorabitur: ab utrisque autem inhonorabitur. 6Musica in luctu importuna narratio: flagella et doctrina in omni tempore sapientia. 7Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam. 8Qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno. 9Cum dormiente loquitur qui enarrat stulto sapientiam: et in fine narrationis dicit: Quis est hic? 10Supra mortuum plora, defecit enim lux eius: et supra fatuum plora, defecit enim sensus. 11Modicum plora super mortuum, quoniam requievit. 12Nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui. 13Luctus mortui septem dies: fatui autem et impii omnes dies vitae illorum. 14Cum stulto ne multum loquaris, et cum insensato ne abieris. 15Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis peccato illius. 16Deflecte ab illo, et invenies requiem, et non acediaberis in stultitia illius. 17Super plumbum quid gravabitur? et quod illi aliud nomen quam fatuus? 18Arenam, et salem, et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem, et fatuum, et impium. 19Loramentum ligneum colligatum in fundamento aedificii non dissolvetur: sic et cor confirmatum in cogitatione consilii. 20Cogitatus sensati in omni tempore, vel metu non depravabitur. 21Sicut paleae in excelsis, et caementa sine impensa posita contra faciem venti non permanebunt: 22sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet. 23Sicut cor trepidum in cogitatione fatui, omni tempore non metuet, sic et qui in praeceptis Dei permanet semper. 24Pungens oculum deducit lacrymas: et qui pungit cor, profert sensum. 25Mittens lapidem in volatilia, deiiciet illa: sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam. 26Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes: est enim regressus ad amicum. 27Si aperueris os triste, non timeas. est enim concordatio: excepto convitio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa: in his omnibus effugiet amicus. 28Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius laeteris. 29In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hereditate illius coheres sis. 30Ante ignem camini vapor, et fumus ignis inaltatur: sic et ante sanguinem maledicta, et contumeliae, et minae. 31Amicum salutare non confundar, a facie illius non me abscondam: et si mala mihi evenerint per illum, sustinebo. 32Omnis qui audiet, cavebit se ab eo. 33Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me?
Copyright information for VulgS